|
|
Tweet |
Incipit
V.
Iube Dómine benedícere.
Benedictio.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat
nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis
1
Pet 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus
tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in
fide.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R.
Deo grátias.
V.
Adiutórium nóstrum
✝in nómine Dómini.
R.
Qui fecit cælum et terram.
Pater
noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum:
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus
debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a
malo. Amen.
Confíteor
Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo,
beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis,
quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere:
percutit sibi pectus mea
culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper
Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos
Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum
nostrum.
Misereatur
nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam
ætérnam. Amen.
Indulgéntiam,
✝absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et
miséricors Dóminus. Amen.
V.
Convérte nos
✝Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
V.
Deus
✝in
adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi
{ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia
Psalmus 6
[1]
6:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
6:2 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam
conturbáta sunt ossa mea.
6:3
Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:4 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter
misericórdiam tuam.
6:5 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis
confitébitur tibi?
6:6 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: *
lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:7 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos
meos.
6:8 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit
Dóminus vocem fletus mei.
6:9 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:10 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 7(1-10)
[2]
7:1 Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus
persequéntibus me, et líbera me.
7:2
Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui
salvum fáciat.
7:3
Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
7:4
Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis
inánis.
7:5 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra
vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
7:6 Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
7:7
Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga
populórum circúmdabit te.
7:8 Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus iúdicat pópulos.
7:9
Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam, * et secúndum innocéntiam
meam super me.
7:10
Consumétur nequítia peccatórum, et díriges iustum, * scrutans corda et
renes, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 7(11-18)
[3]
7:11
Iustum adiutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
7:12
Deus iudex iustus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos
dies?
7:13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit,
et parávit illum.
7:14
Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
7:15
Ecce, partúriit iniustítiam: * concépit dolórem, et péperit
iniquitátem.
7:16
Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
7:17
Convertétur dolor eius in caput eius: * et in vérticem ipsíus iníquitas
eius descéndet.
7:18
Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius: * et psallam nómini Dómini
altíssimi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia
Hymnus
Te
lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.
Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
Capitulum
Responsorium Versus
Ier 14:9
Tu
autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne
derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
R.br.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia
V.
Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R.
Allelúia, allelúia
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
V.
Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia
R.
Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia
Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Dómine,
vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et
requiescámus in pace, allelúia
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis
✝
servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum
Christo, et requiescámus in pace, allelúia
Oratio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Vísita,
quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge
repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et
benedíctio tua sit super nos semper.
Per
Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in
unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R.
Amen.
Conclusio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
Benedictio.
Benedícat et
custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus,
✝
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R.
Amen.
Regina
caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia,
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria,
alleluia.
R.
Quia surrexit Dóminus vere, allelúia.
Orémus.
Deus,
qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, mundum
lætificare dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eíus Genitrícem Vírginem
Maríam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum.
Amen.
V.
Divínum auxílium
✝
máneat semper nobíscum.
R.
Amen.
|
|
www.maranatha.it |
SESTRI LEVANTE (Genoa) Italy |