|
|
Tweet |
Incipit
V.
Iube Dómine benedícere.
Benedictio.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat
nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis
1
Pet 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus
tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in
fide.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R.
Deo grátias.
V.
Adiutórium nóstrum
✝in nómine Dómini.
R.
Qui fecit cælum et terram.
Pater
noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum:
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus
debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a
malo. Amen.
Confíteor
Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo,
beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis,
quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere:
percutit sibi pectus mea
culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper
Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos
Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum
nostrum.
Misereatur
nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam
ætérnam. Amen.
Indulgéntiam,
✝absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et
miséricors Dóminus. Amen.
V.
Convérte nos
✝Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
V.
Deus
✝in
adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi
{ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia
Psalmus 11
[1]
11:1
Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus: * quóniam diminútæ sunt
veritátes a fíliis hóminum.
11:2
Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: * lábia dolósa, in corde et
corde locúti sunt.
11:3
Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, * et linguam magníloquam.
11:4
Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus, lábia nostra a nobis sunt, *
quis noster Dóminus est?
11:5
Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, * nunc exsúrgam, dicit Dóminus.
11:6
Ponam in salutári: * fiduciáliter agam in eo.
11:7
Elóquia Dómini, elóquia casta: * argéntum igne examinátum, probátum terræ
purgátum séptuplum.
11:8
Tu, Dómine, servábis nos: et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum.
11:9
In circúitu ímpii ámbulant: * secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios
hóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 12
[2]
12:1
Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a
me?
12:2
Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
12:3
Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine,
Deus meus.
12:4
Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus
meus: Præválui advérsus eum.
12:5
Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia
tua sperávi.
12:6
Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: *
et psallam nómini Dómini altíssimi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 15
[3]
15:1
Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu,
quóniam bonórum meórum non eges.
15:2
Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
15:3
Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
15:4
Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum
eórum per lábia mea.
15:5
Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues
hereditátem meam mihi.
15:6
Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
15:7
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad
noctem increpuérunt me renes mei.
15:8
Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne
commóvear.
15:9
Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et
caro mea requiéscet in spe.
15:10
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum
vidére corruptiónem.
15:11
Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia
Hymnus
Te
lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.
Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
Capitulum
Responsorium Versus
Ier 14:9
Tu
autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne
derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
R.br.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia
V.
Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R.
Allelúia, allelúia
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
V.
Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia
R.
Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia
Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Dómine,
vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et
requiescámus in pace, allelúia
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis
✝
servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum
Christo, et requiescámus in pace, allelúia
Oratio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Vísita,
quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge
repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et
benedíctio tua sit super nos semper.
Per
Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in
unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R.
Amen.
Conclusio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
Benedictio.
Benedícat et
custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus,
✝
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R.
Amen.
Regina
caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia,
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria,
alleluia.
R.
Quia surrexit Dóminus vere, allelúia.
Orémus.
Deus,
qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, mundum
lætificare dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eíus Genitrícem Vírginem
Maríam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum.
Amen.
V.
Divínum auxílium
✝
máneat semper nobíscum.
R.
Amen.
|
|
www.maranatha.it |
SESTRI LEVANTE (Genoa) Italy |