|
|
Tweet |
Incipit
V.
Iube Dómine benedícere.
Benedictio.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat
nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis
1
Pet 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus
tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in
fide.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R.
Deo grátias.
V.
Adiutórium nóstrum
✝in nómine Dómini.
R.
Qui fecit cælum et terram.
Pater
noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum:
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus
debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a
malo. Amen.
Confíteor
Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo,
beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis,
quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere:
percutit sibi pectus mea
culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper
Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos
Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum
nostrum.
Misereatur
nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam
ætérnam. Amen.
Indulgéntiam,
✝absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et
miséricors Dóminus. Amen.
V.
Convérte nos
✝Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
V.
Deus
✝in
adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi
{ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia
Psalmus 33 (1-11)
[1]
33:1
Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:2 In
Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3
Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:4
Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis
erípuit me.
33:5
Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6
Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus
tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:7
Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8
Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in
eo.
33:9
Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10
Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur
omni bono.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus
33 (12-13)
[2]
33:12
Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13
Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14
Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15
Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16
Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17
Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam
eórum.
33:18
Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus
eórum liberávit eos.
33:19
Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu
salvábit.
33:20
Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21
Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22
Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23
Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui
sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 60
[3]
60:1
Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2
A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti
me.
60:3
Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4
Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum
tuárum.
60:5
Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem
timéntibus nomen tuum.
60:6
Dies super dies regis adiícies: * annos eius usque in diem generatiónis et
generatiónis.
60:7
Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis
requíret?
60:8
Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die
in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia
Hymnus
Te
lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.
Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
Capitulum
Responsorium Versus
Ier 14:9
Tu
autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne
derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
R.br.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia
V.
Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R.
Allelúia, allelúia
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
V.
Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia
R.
Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia
Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Dómine,
vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et
requiescámus in pace, allelúia
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis
✝
servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant.
Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum
Christo, et requiescámus in pace, allelúia
Oratio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Vísita,
quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge
repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et
benedíctio tua sit super nos semper.
Per
Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in
unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R.
Amen.
Conclusio
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
Benedictio.
Benedícat et
custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus,
✝
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R.
Amen.
Regina
caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia,
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria,
alleluia.
R.
Quia surrexit Dóminus vere, allelúia.
Orémus.
Deus,
qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, mundum
lætificare dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eíus Genitrícem Vírginem
Maríam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum.
Amen.
V.
Divínum auxílium
✝
máneat semper nobíscum.
R.
Amen.
|
|
www.maranatha.it |
SESTRI LEVANTE (Genoa) Italy |